Type de texte | source |
---|---|
Titre | De mulieribus claris |
Auteurs | Boccaccio, Giovanni |
Date de rédaction | 1361-1362 |
Date de publication originale | 1374 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint | In Tutte le opere di Giovanni Boccaccio, tome 10, éd. Vittore Branca, Vérone, Arnaldo Mondadori, 1970. |
, « De Thamaris Myconis filia » (numéro 56) , p. 226; 228
Thamaris mulier evo suo pictrix egregia fuit ; cuius virtus, etsi forsan veternositas plurimum abstulerit, nomen tamen egregium nec artificium adhuc abstulisse potuit. Volunt igitur hanc nonagesima olympiade filiam fuisse Myconis pictoris ; verum cuius, cum duos fuisse Mycones et ambo pictores et eodem tempore Athenis floruisse legamus, non distinguunt, nisi his paucis verbis eam filiam fuisse Myconis cui minoris cognomen additum ferunt. Sane cuiuscunque fuerit, tam miro ingenio, despectis muliebribus officiis, paternam artem imitata est ut, regnante apud Macedonas Archelao, singularem picture gloriam adepta sit, in tantum ut Ephesi, apud quos honore precipuo Dyana colebatur, eiusdem Dyane effigiem, in tabula quadam manu eius pictam, tanquam celebrem servaverint diu. Que cum in longissimam etatem perseverasset, artificii huius testimonium tam grande prebuit, ut in hodiernum usque memorabile videatur : equidem laudabile plurimum, si prospectemus fusos et calathos aliarum.
Dans :Femmes peintres(Lien)
, « De Yrene Cratini filia » (numéro 59) , p. 242; 244
Yrenes utrum fuerit greca mulier, aut qua floruerit etate, non satis certum est ; greca tamen creditur constatque eam Cratini cuiusdam pictoris fuisse filiam atque discipulam. Quam tantum laudabiliorem existimo quantum arte et fama videtur superasse magistrum, cum eius adhuc in pluribus nomen vigeat, existente patre nisi per eam fere innominato, excepto si is fuit de quo legitur qui frondes atque radices herbarum omnium, ad earum prestandam notitiam, in forma descripsit propria, esto hic Cratinax non Cratinus ab aliquibus nuncupetur. Huius autem Yrene celebre fuit ingenium et artificium memorabile ; cuius quidem magisterii in longum argumenta fuere : puella quedam apud Eleusinam civitatem diu tabula visa est ; sic et senex Calipso, preterea et gladiator Theodorus necnon et Abstitenes, suo tempore saltator egregius. Que, ideo quod officium est a femina, ut plurimum, alienum nec absque vi maxima ingenii consecutum, quod in eis tardissimum esse consuevit, dignum aliqua celebrari laude ratus sum.
Dans :Femmes peintres(Lien)
, « De Martia Varronis » (numéro 66) , p. 264, 266
Martia Varronis perpetua virgo Rome iam dudum reperta est ; cuius tamen Varronis invenisse non memini, nec etiam qua etate. Hanc ego, ob servatam virginitatem, tanto egregiori laude extollendam puto, quanto sui iuris femina, sua sponte, non superioris coactione, integriorem servaverit. Non enim aut Veste sacerdotio alligatam aut Dyane voto obnoxiam seu alterius professionis implicitam, quibus plurime aut cohercentur aut retinentur, invenio ; sed sola mentis integritate superato carnis aculeo, cui etiam prestantissimi non nunquam succubuere viri, illibatum a contagione hominis corpus in mortem usque servasse. Verum etsi hac tam commendabili constantia plurimum hec laudanda sit Martia, non minus tamen ingenii viribus et artificio manuum commendanda est.
Hec equidem, seu sub magistro didicerit, seu monstrante natura habuerit, nobis incertum est, cum hoc videatur esse certissimum, quod, aspernatis muliebribus ministeriis, ne ocio tabesceret, in studium se picture atque sculpture dederit omnem ; et tandem tam artificiose tanque polite pinniculo pinxisse atque ex ebore sculpsisse ymagines, ut Sopolim et Dyonisium, sue etatis pictores famosissimos, superaret ; eiusque rei fuit notissimum argumentum, tabulas a se pictas ceteris preciosiores fuisse. Et, quod longe mirabilius, asserunt eam non tantum eximie pinxisse, quod et non nullis contigit aliquando, verum adeo veloces ad pingendum habuisse manus, ut nemo usquam similes habuerit. Fuerunt insuper diu eius artis insignia, sed, inter alia, eius effigies, quam adeo integre, lineaturis coloribusque servatis et oris habitu, in tabula, speculo consulente, protraxit, ut nemini coetaneo quenam foret, ea visa, verteretur in dubium.
Et inter ceteras, ut ad singulares eius mores deveniamus, ei fuisse mos precipue asserunt, seu pinniculo pingeret seu sculperet celte, mulierum ymagines sepissime facere, cum raro vel nunquam, homines designaret. Arbitror huic mori pudicus robur causam dederit ; nam, cum antiquitas, ut plurimum, nudas aut seminudas effigiaretur ymagines, visum illi sit oportunum aut imperfectos viros facere, aut si perfectos fecerit, virginei videatur oblita pudoris. Que, ne in alterum incideret, ab utroque abstinuisse satius arbitrata est.
Dans :Femmes peintres(Lien)
, p. 146
Ad illam pinniculo formandam, ingenium omne artisque vires exposuit ; et cum, preter Homeri carmen et magnam undique famam, nullum aliud haberet exemplum, ut per hec duo de facie et cetero persone statu potuerat mente concipere, excogitavit se ex aliis plurium pulcherrimis formis divinam illam Helene effigiem posse percipere et aliis poscentibus designatam ostendere ; et ostensis postulanti a Crotoniatibus, primo formosissimis pueris et inde sororibus, ex formosioribus quinque precipuo decore spectabiles selegit ; et collecta secum ex pulcritudine omnium forma una, totis ex ingenio celebri emunctis viribus, vix creditum est satis plene quod optabat arte potuisse percipere. […] Fecit ergo quod potuit ; et quod pinxerat, tanquam celeste simulacri decus, posteritati reliquit.
Dans :Zeuxis, Hélène et les cinq vierges de Crotone(Lien)